- CZAR
- CZARin Ruthenico idiomate, Regem: Czarstuo vero Regnum fignisicat: et hôc nomine Moscovitae Principem suum Regem totius Russiae appellant. Ceteri autem Sclavones, utpote Poloni, Bohemi, Lithuani aliique, qui ab idiomate Ruthenico recedunt, aliô nomine Regem appellant, scil. Krol, alii Korol et Kral. Hôc vero nomine Kzar solum Imperatorem appellari existimant. Unde et Rutheni ipsi et Mosci, audientes ab exrernis nationibus Imperatorem hôc nomine designari, et ipsi Principem suum Russiae Imperatorem appellare coeperunt, nomen Czar dignius esse, quam Regis, hcet idem sonet, putantes. Verum in omnibus Ruthenorum tam sacris quam profanis literis, Czar Regis, Kezar vero Imperatoris nomen repraesentat. Sic quoque Rex Tauricae Tartarus, Praecopensis Cyar i. e. Rex nuncupatur, omnesque Tartarorum Reges non aliâ appellatione gaudent. Sed plurimi ignorantiâ nominis decepti, omnes Reges hôc nomine insignitos Caesares, atque adeo Imperatores esse existimant. Alii quoque Principem Moscoviae album Caesarem, praecipue vero subditi sui appellant, i. e. Regem vel Imperatorem Russiae Albae; quemadmodum ea Russia, quae Polonorum subest Regi, Nigrae nomine venit. Alii ideo Moscorum Prmcipem Regem Album dici volunt, quod incolae ommum regionum, ipsius imperio subiectarum, vestibus et pileis albis ut plurimum utantur, Guaguinus in descript. Moscoviae. Becmannus tamen non dubitat, quin ad Caesarei nominis imitationem vocem hanc Russiae Principes affectaverint, qui et Aquilam, Imperii insigne, suis insignibus inseruerunt. Primus Czarii titulum assumpsit Basilius, fil. Iohannis Basilidis, qui universae Russiae Principem se primus appellavit, Magni nomen ob id fortitus, et Tartarorum iugum, a quibus Maiores ipsius ius et inaugurationem totis 200 et amplius annis petierant, instinctu Sophiae coniugis excussit, mortuus A. C. 1492. Horum filius, praefatus Basilius, ante Imperium Gabriel vocatus, post Smolenscensem Principatum et quicquid Siberiensis ditionis supererat, Imperio adiectum, Czar dici voluit. Eius successor Iohannes Basilides Casanensi et Astracanensi regnis imperiô auctô, mortuus A. C. 1584. successorem habuit filium Theodorum, quem defunctum A. C. 1597. excepit BorislausGudenow, Iohannis olim Marescallus. Hinc post varias Pseudo-Demetriorum turbas, electosque Basilium Zuskium, Uladislaum Poloniae Principem et Carolum Philippum, Gustavi Adolphi Succias Regis fratrem, sed reiectos, iterum A. C. 1613. Michael Federowitz, e familia Iohannis Basilidis Czar factus est, cui A. C. 1645. demortuo successit filius Alexius Michalowitz, haud pridem mortuus. Vide Scriptores rerum Moscoviticarum, qui unô volum. in fol. prodierunt A. C. 1600. Sigism. Bar. ab Herberstein; Olearium, Itiner. Petr. Perreium, Chron. rerum Moscov. Matthiam Michovium, Sarmatiae Part. 2. Aegidium Fletcherum Anglum, de rebus Russicis, etc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.